라틴어 문장 검색

" Si autem diceres, quod mulieresmale consulerent viris volentibus capere bonum consilium, et in hoc vincerent:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 31:6)
Sed soli Fronesi ducatum spondet et ipsi Consulit instanter, precepti robur eidem Consilio miscens, ut currum deserat, ipsos In celo deponat equos comitemque relinquat Inferius, que sit stabilis custodia tanti Depositi, currum sistens frenansque iugales, Ne si currus, equi, Racio nitantur in altum Tendere, nec talem dignetur habere uiantem Semita celestis, alios experta meatus, Erret equs, nutet Racio currusque uacillet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:12)
De vitando consilio illorum, qui secreto aliud consulunt, et palamaliud se velle ostendunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 129:1)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectator utilitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 258:1)
Paulisper tace, dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 274)
Unde hac sitis pestilentia ingravescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, visum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam virum Dei, qui [0541D] erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Olivarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, revelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini videndum aestuarent, et quanta in via pro hac fide et voto pericula sustinuissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:4)
Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 22:3)
Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones omnes consulens de futuris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:2)
Tertio, quod subsit periculum a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam principis ipsius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:6)
quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:11)
ceterum quem ad modum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 161:1)
nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst, et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2230)
nam etsi malum consilium facere velles, et mulieres in hoc maloconsilio te vincerent consulendo tibi in bonum, non essent vituperandæ, sed potius laudandæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 31:3)
Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi vero," inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 38장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION